29 Qui dat lasso virtutem,
et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
30 Deficient pueri, et laborabunt,
et juvenes in infirmitate cadent ;
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,
assument pennas sicut aquilæ :
current et non laborabunt,
ambulabunt et non deficient.