Pular para o conteúdo
Publicidade

Isaías 58

3 Quare jejunavimus, et non aspexisti ;

humiliavimus animas nostras, et nescisti ?

Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra,

et omnes debitores vestros repetitis.

4 Ecce ad lites et contentiones jejunatis,

et percutitis pugno impie.

Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem,

ut audiatur in excelso clamor vester.

5 Numquid tale est jejunium quod elegi,

per diem affligere hominem animam suam ?

numquid contorquere quasi circulum caput suum,

et saccum et cinerem sternere ?

numquid istud vocabis jejunium,

et diem acceptabilem Domino ?

6 Nonne hoc est magis jejunium quod elegi ?

Dissolve colligationes impietatis,

solve fasciculos deprimentes,

dimitte eos qui confracti sunt liberos,

et omne onus dirumpe ;

Veja também