Salmos 10

1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe,abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?

2 Dum superbit, impius insequitur pauperem;comprehendantur in consiliis, quae cogitant.

3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae,et avarus sibi benedicit.

4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: Non requiret; non est Deus ".

5 Hae sunt omnes cogitationes eius;prosperantur viae illius in omni tempore.Excelsa nimis iudicia tua a facie eius;omnes inimicos suos aspernatur.

6 Dixit enim in corde suo: " Non movebor;in generationem et generationem ero sine malo ".

7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo,sub lingua eius labor et nequitia.

8 Sedet in insidiis ad vicos,in occultis interficit innocentem.

9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt;insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua.Insidiatur, ut rapiat pauperem;rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.

10 Irruit et inclinat se, et miseri caduntin fortitudine brachiorum eius.

11 Dixit enim in corde suo: " Oblitus est Deus;avertit faciem suam, non videbit in finem ". -

12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam,ne obliviscaris pauperum.

13 Propter quid spernit impius Deum?Dixit enim in corde suo: " Non requires ".

14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras,ut tradas eos in manus tuas.Tibi derelictus est pauper,orphano tu factus es adiutor.

15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni;quaeres peccatum illius et non invenies.

16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi:perierunt gentes de terra illius.

17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine;confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam

18 iudicare pupillo et humili,ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.