1 Magistro chori. David.In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer!2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum,paraverunt sagittas suas super nervum,ut sagittent in obscuro rectos corde.3 Quando fundamenta evertuntur,iustus quid faciat? ".4 Dominus in templo sancto suo,Dominus, in caelo sedes eius.Oculi eius in pauperem respiciunt,palpebrae eius interrogant filios hominum.5 Dominus interrogat iustum et impium;qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.6 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur;et spiritus procellarum pars calicis eorum.7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit,recti videbunt vultum eius.
Publicidade
Salmos 11
Publicidade
Veja também
Publicidade
Salmos
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Ver todos os capítulos de Salmos