1 ALLELUIA.Dilexi, quoniam exaudit Dominusvocem deprecationis meae.

2 Quia inclinavit aurem suam mihi,cum in diebus meis invocabam.

3 Circumdederunt me funes mortis,et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni

4 et nomen Domini invocabam: O Domine, libera animam meam ".

5 Misericors Dominus et iustus,et Deus noster miseretur.

6 Custodiens parvulos Dominus;humiliatus sum, et salvum me faciet.

7 Convertere, anima mea, in requiem tuam,quia Dominus benefecit tibi;

8 quia eripuit animam meam de morte,oculos meos a lacrimis,pedes meos a lapsu.

9 Ambulabo coram Dominoin regione vivorum. -

10 Credidi, etiam cum locutus sum: " Ego humiliatus sum nimis ".

11 Ego dixi in trepidatione mea: " Omnis homo mendax ".

12 Quid retribuam Dominopro omnibus, quae retribuit mihi?

13 Calicem salutaris accipiamet nomen Domini invocabo.

14 Vota mea Domino reddamcoram omni populo eius.

15 Pretiosa in conspectu Dominimors sanctorum eius.

16 O Domine, ego servus tuus,ego servus tuus et filius ancillae tuae.Dirupisti vincula mea:

17 tibi sacrificabo hostiam laudiset nomen Domini invocabo.

18 Vota mea Domino reddamcoram omni populo eius

19 in atriis domus Domini,in medio tui, Ierusalem.