Salmos 126

1 Canticum ascensionum.In convertendo Dominus captivitatem Sion,facti sumus quasi somniantes.

2 Tunc repletum est gaudio os nostrum,et lingua nostra exsultatione.Tunc dicebant inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis ".

3 Magnificavit Dominus facere nobiscum;facti sumus laetantes.

4 Converte, Domine, captivitatem nostram,sicut torrentes in austro.

5 Qui seminant in lacrimis,in exsultatione metent.

6 Euntes ibant et flebantsemen spargendum portantes;venientes autem venient in exsultationeportantes manipulos suos.