1 Canticum ascensionum. David.Ecce quam bonum et quam iucundumhabitare fratres in unum:

2 sicut unguentum optimum in capite,quod descendit in barbam, barbam Aaron,quod descendit in oram vestimenti eius;

3 sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion,quoniam illic mandavit Dominus benedictionem,vitam usque in saeculum.