1 PSALMUS. David.Domine, clamavi ad te, ad me festina;intende voci meae, cum clamo ad te.2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo,elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -3 Pone, Domine, custodiam ori meoet vigiliam ad ostium labiorum meorum.4 Non declines cor meum in verbum malitiaead machinandas machinationes in impietatecum hominibus operantibus iniquitatem;et non comedam ex deliciis eorum.5 Percutiat me iustus in misericordia et increpet me;oleum autem peccatoris non impinguet caput meum,quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.6 Deiecti in manus duras iudicum eorum,audient verba mea, quoniam suavia erant.7 Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra,dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei;ad te confugi, non effundas animam meam.9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi,et a scandalis operantium iniquitatem.10 Cadent in retiacula sua peccatores simul,ego autem ultra pertranseam.
Publicidade
Salmos 141
Publicidade
Veja também
Publicidade
Salmos
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Ver todos os capítulos de Salmos