Salmos 28

1 David.Ad te, Domine, clamabo;Deus meus, ne sileas a me.Ne quando taceas a me,et assimilabor descendentibus in lacum.

2 Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te,dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.

3 Ne simul trahas me cum peccatoribuset cum operantibus iniquitatem.Qui loquuntur pacem cum proximo suo,mala autem in cordibus eorum.

4 Da illis secundum opera eorumet secundum nequitiam adinventionum ipsorum.Secundum opus manuum eorum tribue illis,redde retributionem eorum ipsis.

5 Quoniam non intellexerunt opera Dominiet opus manuum eius,destruet illos et non aedificabit eos.

6 Benedictus Dominus,quoniam exaudivit vocem deprecationis meae;

7 Dominus adiutor meus et protector meus,in ipso speravit cor meum, et adiutus sum,et exsultavit cor meum,et in cantico meo confitebor ei.

8 Dominus fortitudo plebi suae,et refugium salvationum christi sui est.

9 Salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuaeet pasce eos et extolle illos usque in aeternum.