Salmos 65

1 Magistro chori. PSALMUS. David. Canticum.

2 Te decet hymnus, Deus, in Sion;et tibi reddetur votum in Ierusalem.

3 Qui audis orationem,ad te omnis caro veniet propter iniquitatem.

4 Etsi praevaluerunt super nos impietates nostrae,tu propitiaberis eis.

5 Beatus, quem elegisti et assumpsisti; inhabitabit in atriis tuis.Replebimur bonis domus tuae,sanctitate templi tui.

6 Mirabiliter in aequitateexaudies nos, Deus salutis nostrae,spes omnium finium terrae et maris longinqui.

7 Firmans montes in virtute tua,accinctus potentia.

8 Compescens sonitum maris,sonitum fluctuum eiuset tumultum populorum.

9 Et timebunt, qui habitant terminos terrae, a signis tuis;exitus orientis et occidentis delectabis.

10 Visitasti terram et inebriasti eam;multiplicasti locupletare eam.Flumen Dei repletum est aquis;parasti frumenta illorum,quoniam ita parasti eam.

11 Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans;imbribus emollis eam, benedicis germini eius.

12 Coronasti annum benignitate tua,et vestigia tua stillabunt pinguedinem.

13 Stillabunt pascua deserti,et exsultatione colles accingentur.

14 Induta sunt ovibus prata,et valles abundabunt frumento;clamabunt, etenim hymnum dicent.