1 Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam.

2 Domine Deus meus, in te speravi;salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me,

3 ne quando rapiat ut leo animam meamdiscerpens, dum non est qui salvum faciat.

4 Domine Deus meus, si feci istud,si est iniquitas in manibus meis,

5 si reddidi retribuenti mihi malaet exspoliavi inimicum meum dimittens inanem,

6 persequatur inimicus animam meam et comprehendatet conculcet in terra vitam meamet gloriam meam in pulverem deducat.

7 Exsurge, Domine, in ira tuaet exaltare contra indignationem inimicorum meorumet exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti.

8 Et synagoga populorum circumdabit te,et super hanc in altum regredere:

9 Dominus iudicat populos.Iudica me, Domine, secundum iustitiam meamet secundum innocentiam meam, quae est in me.

10 Consumatur nequitia peccatorum;et iustum confirma:scrutans corda et renes Deus iustus.

11 Adiutorium meum apud Deum,qui salvos facit rectos corde.

12 Deus iudex iustus,fortis, irascens per singulos dies.

13 Nonne iterum gladium suum exacuit,arcum suum tetendit et paravit illum?

14 Et paravit sibi vasa mortis,sagittas suas ardentes effecit.

15 Ecce parturiit iniustitiam,concepit dolorem et peperit iniquitatem;

16 lacum aperuit et effodit eumet incidit in foveam, quam fecit.

17 Convertetur dolor eius in caput eius,et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.

18 Confitebor Domino secundum iustitiam eiuset psallam nomini Domini Altissimi.