1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Asaph. Canticum.2 Notus in Iudaea Deus,in Israel magnum nomen eius.3 Et est in Salem tabernaculum eius,et habitatio eius in Sion.4 Ibi confregit coruscationes arcus,scutum, gladium et bellum.5 Illuminans tu, Mirabilis,a montibus direptionis.6 Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum,et non invenerunt omnes viri fortes manus suas.7 Ab increpatione tua, Deus Iacob,dormitaverunt auriga et equus.8 Tu terribilis es, et quis resistet tibi?Ex tunc ira tua.9 De caelo auditum fecisti iudicium;terra tremuit et quievit,10 cum exsurgeret in iudicium Deus,ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.11 Quoniam furor hominis confitebitur tibi,et reliquiae furoris diem festum agent tibi.12 Vovete et reddite Domino Deo vestro;omnes in circuitu eius afferant munera Terribili,13 ei, qui aufert spiritum principum,terribili apud reges terrae.
Publicidade
Salmos 76
Veja também
Publicidade
Salmos
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Ver todos os capítulos de Salmos