Publicidade

Salmos 82

1 PSALMUS. Asaph.Deus stetit in concilio divino,in medio deorum iudicat.2 " Usquequo iudicabitis iniqueet facies peccatorum sumetis?3 Iudicate egeno et pupillo,humilem et pauperem iustificate.4 Eripite pauperemet egenum de manu peccatoris liberate ".5 Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant;movebuntur omnia fundamenta terrae.6 Ego dixi: " Dii estis,et filii Excelsi omnes ".7 Vos autem sicut homines morieminiet sicut unus de principibus cadetis.8 Surge, Deus, iudica terram,quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-03-22_20-08-07-green