1 Venite, exsultemus Domino;iubilemus Deo salutari nostro.

2 Praeoccupemus faciem eius in confessioneet in psalmis iubilemus ei.

3 Quoniam Deus magnus Dominus,et rex magnus super omnes deos.

4 Quia in manu eius sunt profunda terrae,et altitudines montium ipsius sunt.

5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,et siccam manus eius formaverunt.

6 Venite, adoremus et procidamuset genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,

7 quia ipse est Deus noster,et nos populus pascuae eius et oves manus eius.

8 Utinam hodie vocem eius audiatis: Nolite obdurare corda vestra,

9 sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto,ubi tentaverunt me patres vestri:probaverunt me, etsi viderunt opera mea.

10 Quadraginta annis taeduit me generationis illiuset dixi: Populus errantium corde sunt isti.

11 Et ipsi non cognoverunt vias meas;ideo iuravi in ira mea:Non introibunt in requiem meam ".