1 Cantate Domino canticum novum,cantate Domino, omnis terra.

2 Cantate Domino, benedicite nomini eius,annuntiate de die in diem salutare eius.

3 Annuntiate inter gentes gloriam eius,in omnibus populis mirabilia eius.

4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis,terribilis est super omnes deos.

5 Quoniam omnes dii gentium inania,Dominus autem caelos fecit.

6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius,potentia et decor in sanctuario eius.

7 Afferte Domino, familiae populorum,afferte Domino gloriam et potentiam,

8 afferte Domino gloriam nominis eius.Tollite hostias et introite in atria eius,

9 adorate Dominum in splendore sancto.Contremiscite a facie eius, universa terra;

10 dicite in gentibus: " Dominus regnavit! ".Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur;iudicabit populos in aequitate.

11 Laetentur caeli, et exsultet terra,sonet mare et plenitudo eius;

12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13 a facie Domini, quia venit,quoniam venit iudicare terram.Iudicabit orbem terrae in iustitiaet populos in veritate sua.