Salmos 98

1 PSALMUS.Cantate Domino canticum novum,quia mirabilia fecit.Salvavit sibi dextera eius,et brachium sanctum eius.

2 Notum fecit Dominus salutare suum,in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.

3 Recordatus est misericordiae suaeet veritatis suae domui Israel.Viderunt omnes termini terraesalutare Dei nostri.

4 Iubilate Deo, omnis terra;erumpite, exsultate et psallite.

5 Psallite Domino in cithara,in cithara et voce psalmi;

6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae,iubilate in conspectu regis Domini.

7 Sonet mare et plenitudo eius,orbis terrarum et qui habitant in eo.

8 Flumina plaudent manu,simul montes exsultabunt

9 a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram.Iudicabit orbem terrarum in iustitiaet populos in aequitate.