1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?
Multi insurgunt adversum me ;
3 multi dicunt animæ meæ :
Non est salus ipsi in Deo ejus.
4 Tu autem Domine, susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum.
5 Voce mea ad Dominum clamavi ;
et exaudivit me de monte sancto suo.
6 Ego dormivi, et soporatus sum ;
et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.