1 Psalmus David.
Exsultate, justi, in Domino ;
rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara ;
in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum ;
bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera ejus in fide.
5 Diligit misericordiam et judicium ;
misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini cæli firmati sunt,
et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.