1 ALLELUIA.Lauda, anima mea, Dominum;

2 laudabo Dominum in vita mea,psallam Deo meo, quamdiu fuero.

3 Nolite confidere in principibus,in filiis hominum, in quibus non est salus.

4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam;in illa die peribunt cogitationes eorum.

5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor,cuius spes in Domino Deo suo,

6 qui fecit caelum et terram,mare et omnia, quae in eis sunt;qui custodit veritatem in saeculum,

7 facit iudicium oppressis,dat escam esurientibus.Dominus solvit compeditos,

8 Dominus illuminat caecos,Dominus erigit depressos,Dominus diligit iustos,

9 Dominus custodit advenas,pupillum et viduam sustentatet viam peccatorum disperdit.

10 Regnabit Dominus in saecula,Deus tuus, Sion,in generationem et generationem.