1 ALLELUIA.Dilexi, quoniam exaudit Dominusvocem deprecationis meae.2 Quia inclinavit aurem suam mihi,cum in diebus meis invocabam.3 Circumdederunt me funes mortis,et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni4 et nomen Domini invocabam: O Domine, libera animam meam ".5 Misericors Dominus et iustus,et Deus noster miseretur.6 Custodiens parvulos Dominus;humiliatus sum, et salvum me faciet.7 Convertere, anima mea, in requiem tuam,quia Dominus benefecit tibi;8 quia eripuit animam meam de morte,oculos meos a lacrimis,pedes meos a lapsu.9 Ambulabo coram Dominoin regione vivorum. -10 Credidi, etiam cum locutus sum: " Ego humiliatus sum nimis ".11 Ego dixi in trepidatione mea: " Omnis homo mendax ".12 Quid retribuam Dominopro omnibus, quae retribuit mihi?13 Calicem salutaris accipiamet nomen Domini invocabo.14 Vota mea Domino reddamcoram omni populo eius.15 Pretiosa in conspectu Dominimors sanctorum eius.16 O Domine, ego servus tuus,ego servus tuus et filius ancillae tuae.Dirupisti vincula mea:17 tibi sacrificabo hostiam laudiset nomen Domini invocabo.18 Vota mea Domino reddamcoram omni populo eius19 in atriis domus Domini,in medio tui, Ierusalem.
Publicidade
Salmos 116
Veja também
Publicidade
Salmos
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Ver todos os capítulos de Salmos