Salmos 143

1 PSALMUS. David.Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua;exaudi me in tua iustitia.

2 Et non intres in iudicium cum servo tuo,quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

3 Quia persecutus est inimicus animam meam,contrivit in terra vitam meam,collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo.

4 Et anxiatus est in me spiritus meus,in medio mei obriguit cor meum.

5 Memor fui dierum antiquorum,meditatus sum in omnibus operibus tuis,in factis manuum tuarum recogitabam.

6 Expandi manus meas ad te,anima mea sicut terra sine aqua tibi.

7 Velociter exaudi me, Domine;defecit spiritus meus.Non abscondas faciem tuam a me,ne similis fiam descendentibus in lacum.

8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,quia in te speravi.Notam fac mihi viam, in qua ambulem,quia ad te levavi animam meam.

9 Eripe me de inimicis meis,Domine, ad te confugi.

10 Doce me facere voluntatem tuam,quia Deus meus es tu.Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam;

11 propter nomen tuum, Domine, vivificabis me.In iustitia tua educes de tribulatione animam meam

12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos;et perdes omnes, qui tribulant animam meam,quoniam ego servus tuus sum.