48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi;et exercebor in iustificationibus tuis. -

49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo,in quo mihi spem dedisti.

50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea,quia eloquium tuum vivificavit me.

51 Superbi deriserunt me vehementer;a lege autem tua non declinavi.

52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine,et consolatus sum.