Publicidade

Salmos 130

1 Canticum ascensionum.De profundis clamavi ad te, Domine;2 Domine, exaudi vocem meam.Fiant aures tuae intendentesin vocem deprecationis meae.3 Si iniquitates observaveris, Domine,Domine, quis sustinebit?4 Quia apud te propitiatio est,ut timeamus te.5 Sustinui te, Domine,sustinuit anima mea in verbo eius;speravit6 anima mea in Dominomagis quam custodes auroram.Magis quam custodes auroram7 speret Israel in Domino,quia apud Dominum misericordia,et copiosa apud eum redemptio.8 Et ipse redimet Israelex omnibus iniquitatibus eius.

Veja também

Publicidade