13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.

14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.

15 Non sunt abscondita ossa mea a te,cum factus sum in occulto,contextus in inferioribus terrae.

16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui,et in libro tuo scripti erant omnes dies:ficti erant, et nondum erat unus ex eis.

17 Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus;nimis gravis summa earum.