1 ALLELUIA.Lauda, anima mea, Dominum;2 laudabo Dominum in vita mea,psallam Deo meo, quamdiu fuero.3 Nolite confidere in principibus,in filiis hominum, in quibus non est salus.4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam;in illa die peribunt cogitationes eorum.5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor,cuius spes in Domino Deo suo,6 qui fecit caelum et terram,mare et omnia, quae in eis sunt;qui custodit veritatem in saeculum,7 facit iudicium oppressis,dat escam esurientibus.Dominus solvit compeditos,8 Dominus illuminat caecos,Dominus erigit depressos,Dominus diligit iustos,9 Dominus custodit advenas,pupillum et viduam sustentatet viam peccatorum disperdit.10 Regnabit Dominus in saecula,Deus tuus, Sion,in generationem et generationem.
Publicidade
Salmos 146
Veja também
Publicidade
Salmos
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Ver todos os capítulos de Salmos