1 Magistro chori. PSALMUS. David.2 Caeli enarrant gloriam Dei,et opera manuum eius annuntiat firmamentum.3 Dies diei eructat verbum,et nox nocti indicat scientiam.4 Non sunt loquelae neque sermones,quorum non intellegantur voces:5 in omnem terram exivit sonus eorum,et in fines orbis terrae verba eorum.6 Soli posuit tabernaculum in eis,et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo,exsultavit ut gigas ad currendam viam.7 A finibus caelorum egressio eius,et occursus eius usque ad fines eorum,nec est quod se abscondat a calore eius.8 Lex Domini immaculata, reficiens animam,testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda,praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi;iudicia Domini vera, iusta omnia simul,11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,et dulciora super mel et favum stillantem.12 Etenim servus tuus eruditur in eis;in custodiendis illis retributio multa.13 Errores quis intellegit?Ab occultis munda me14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei,Tunc immaculatus eroet emundabor a delicto maximo.15 Sint ut complaceant eloquia oris mei,et meditatio cordis mei in conspectu tuo.Domine, adiutor meus et redemptor meus.
Publicidade
Salmos 19
Veja também
Publicidade
Salmos
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Ver todos os capítulos de Salmos