Publicidade

Salmos 20

1 Magistro chori. PSALMUS. David.2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis,protegat te nomen Dei Iacob.3 Mittat tibi auxilium de sanctoet de Sion tueatur te.4 Memor sit omnis sacrificii tuiet holocaustum tuum pingue habeat.5 Tribuat tibi secundum cor tuumet omne consilium tuum adimpleat.6 Laetabimur in salutari tuoet in nomine Dei nostri levabimus signa;impleat Dominus omnes petitiones tuas.7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum:exaudivit illum de caelo sancto suo,in virtutibus salutis dexterae eius.8 Hi in curribus, et hi in equis,nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.9 Ipsi incurvati sunt et ceciderunt,nos autem surreximus et erecti sumus.10 Domine, salvum fac regem,et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.

Veja também

Publicidade