1 PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David.2 Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti menec delectasti inimicos meos super me.3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam,vivificasti me, ut non descenderem in lacum.5 Psallite Domino, sancti eius,et confitemini memoriae sanctitatis eius,6 quoniam ad momentum indignatio eius,et per vitam voluntas eius.Ad vesperum demoratur fletus,ad matutinum laetitia.7 Ego autem dixi in securitate mea: Non movebor in aeternum ".8 Domine, in voluntate tuapraestitisti decori meo virtutem;avertisti faciem tuam a me,et factus sum conturbatus.9 Ad te, Domine, clamabamet ad Deum meum deprecabar.10 Quae utilitas in sanguine meo,dum descendo in corruptionem?Numquid confitebitur tibi pulvisaut annuntiabit veritatem tuam?11 Audivit Dominus et misertus est mei,Dominus factus est adiutor meus.12 Convertisti planctum meum in choros mihi,conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia,13 ut cantet tibi gloria mea et non taceat.Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
Publicidade
Salmos 30
Veja também
Publicidade
Salmos
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Ver todos os capítulos de Salmos