1 Dominus regnavit! Commoveantur populisedet super cherubim, moveatur terra.2 Dominus in Sion magnuset excelsus super omnes populos.3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili,quoniam sanctum est.4 Rex potens iudicium diligit:tu statuisti, quae recta sunt,iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.5 Exaltate Dominum Deum nostrumet adorate ad scabellum pedum eius,quoniam sanctus est.6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius,et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius.Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,7 in columna nubis loquebatur ad eos.Custodiebant testimonia eiuset praeceptum, quod dedit illis.8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos;Deus, tu propitius fuisti eis,ulciscens autem adinventiones eorum.9 Exaltate Dominum Deum nostrumet adorate ad montem sanctum eius,quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Publicidade
Salmos 99
Veja também
Publicidade
Salmos
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Ver todos os capítulos de Salmos