Publicidade

Salmos 3

1 PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom.2 Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me?Multi insurgunt adversum me,3 multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ".4 Tu autem, Domine, protector meus es,gloria mea et exaltans caput meum.5 Voce mea ad Dominum clamavi,et exaudivit me de monte sancto suo.6 Ego obdormivi et soporatus sum,exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

Veja também

Publicidade