1 Magistro chori. Maskil. David,2 postquam Doeg Edomita ad Saul veniteique narravit dicens: David intravit in domum Abimelech ".3 Quid gloriaris in malitia,qui potens es iniquitate?4 Tota die insidias cogitasti;lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum.5 Dilexisti malitiam super benignitatem,mendacium magis quam loqui aequitatem.6 Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa.7 Propterea Deus destruet te in finem;evellet te et emigrabit te de tabernaculoet radicem tuam de terra viventium.8 Videbunt iusti et timebuntet super eum ridebunt:9 " Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum,sed speravit in multitudine divitiarum suarumet praevaluit in insidiis suis ".10 Ego autem sicut virens oliva in domo Dei.Speravi in misericordia Deiin aeternum et in saeculum saeculi.11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti;et exspectabo nomen tuum,quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.
Publicidade
Salmos 52
Veja também
Publicidade
Salmos
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Ver todos os capítulos de Salmos