Publicidade

Salmos 75

1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ".PSALMUS. Asaph. Canticum.2 Confitebimur tibi, Deus;confitebimur et invocabimus nomen tuum:narrabimus mirabilia tua.3 Cum statuero tempus,ego iustitias iudicabo.4 Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea,ego confirmavi columnas eius.5 Dixi gloriantibus: " Nolite gloriari! "et delinquentibus: "Nolite exaltare cornu!6 Nolite exaltare in altum cornu vestrum;nolite loqui adversus Deum proterva ".7 Quia neque ab oriente neque ab occidenteneque a desertis exaltatio.8 Quoniam Deus iudex est:hunc humiliat et hunc exaltat.9 Quia calix in manu Dominivini meri plenus mixto.Et inclinavit ex hoc in hoc;verumtamen usque ad faeces epotabunt,bibent omnes peccatores terrae.10 Ego autem annuntiabo in saeculum,cantabo Deo Iacob.11 Et omnia cornua peccatorum confringam,et exaltabuntur cornua iusti.

Veja também

Publicidade